CANCELLARIUS Imperii

CANCELLARIUS Imperii
CANCELLARIUS Imperii
primo omnium memoratur Fl. Vopisco, in Carino, c. 16. circa A. C. 287. cum humile admodum ac despectum munus fuit. Post alterum autem saeculum ad amplissimum crevit faltigium unus e Cancellariis, ceteris praefectus: cuius munus et dignitas luculenter describuntur apud Cassiodorum, Variar. l. 11. Formul. 6. qui locus hodiernum Magistratum graphice depingit. Inferiorum, qui huic summo parebant, numerum Heraclius Imperator ad 12. redegit. Nec summus quidem unice datus est toti Imperio, sed Provinciis singulis singuli, ut clare indicat Cassiodor. l. 12. form. 1. Hincmari aevô, qui sub Carolo Magno et Ludovico Pio floruit, minui videtur in aula Gallica muneris istius amplitudo: dum parre unâ Apocrisiarius fungitur, aliâ Comes palatii; Cancellariô ipsô vix quid praeterea tunc curante, quam chartas Regias. Vide illum, Ep. 3. c. 16. Sigillum vero regium nondum adeptus est. Hoc enim cum aliud non esset, quam annulus, apud ipsum mansit Regem, ut Monachus Engolism. in vita Caroli Magni, p. 15. docet. De Imperii hodierni Romano-Germ. Cancellario, vide apud Limuaeum de Iure publico, aliosque. A'palatio Imperii deducitur Cancellarius in Consistorium Ecclesiae, aevô quidem incertô, sed antiquô. Vide Hieron. ep. ad Geromiam. Transiit dein hic Magistratus in aulas omnium Principum Europaeorum: sed primum a similitudine potius Gallici Cancellarii, quam Imperatorii. Exoletis vero aliquando Apocrisiario et Comite palatii, sensim pervenêre ipsorum munera in officium Cancellarii, qui deinceps, ne Praefecto praetorio, ut in Imperio olim, subiectus, eius etiam partes plures suscepit, eoque tandem crevit fastigii, ut Principis praesentis vicarius et eô peregre profectô, Interrex quodammodo censendus dicatur. Budaeus. Vide quoque supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • ARCHIEPISCOPI vox — a Patriarchis Alexandrinis primum invecta videtur, qui, cum primo soli essent in AegyptoEpiscopi, creatis subinde aliis, ut est in Eutychii Orginib. hunc sibi titulum vindicârunt. Primus vero hôc usus vocabulô S. Athanasius, Apolog. 2. Alexandrum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • COLONIA Agtippinensis — Ubiorum civitas praestantissima, Imperialis, Anzeatica, sui Iuris, totius German. maxima, proin altera Germaniae Roma dicta: cis Rhenum fluv. sita, ita dicta ab Agrippina Neronis matre, quae ut sociis quoque nationibus potentiam suam ostentaret,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RYSVICUM i. e. RYSWYK — RYSVICUM, i. e. RYSWYK pagus celebris, et peramoenus Hollandiae, suburbanus Hagae Comitum, Potentissimi, Augustissimi, Felicissini, Serenissimi VILHELMI III. Magnae Britanniae Regis, Castro sumptuosissimo, magnificentissimo nobilitatus; in cuius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOTARIUS — apud Ingulfum pro Cancellario, cuiusmodi hominum generis, sub prircis Imperatoribus, nulla omnino erat dignitas, neque enim publici muneris fuerat nomen, sed tantum ministerii in aulis Principum aliorumque Procerum. Erat quippe moris, ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BIBLIOTHECARIUS — in Palatio Regum Franciae dignitas fuit olim, quam sub Carolo M. obtinuiste Gervardum, auctor est Einhardus Abbas de Transtat. Marcellini et Petri Martyrum, ubi eum fuisse ait Palatii Bibliothecarium et Palatinorum operum ac structur arum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Imperator totius Hispaniae — For the colonial empire of the modern era, see Spanish Empire. A Privilegium Imperatoris (Imperial Privilege), as it reads at the top, issued by the Emperor Alfonso VII of León and Castile granting land to a certain Abbot William (bottom, centre) …   Wikipedia

  • ABBATIA — ipsum Abbatis regimen ac gubernatio, in Concil. Meldensi A. C. 845. c. 10. ut habet Idem Car. du Fresne communiter Monasterium, cui Abbas praeest, vel Abbatissa. Hornio Abbatiatus, cuiusmodi in Imperio varii sunt; qui dividuntur in Singulares et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MOGONTIACUM — Hieronymo Magontiacum, nobilis quondam civitas: German. Meintz vel Maintz, Gallis Mayence, Metropolis Germanîae superioris, in tractu, qui Wetteravia dicitur ad Rheni Moenique confluentes: Moenus enim dextrum Rhenum, et regione eius, sinistrae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Portrait du comte Sinzendorf par Hyacinthe Rigaud — Philipp Ludwig Wenzel von Sinzendorf Artiste Hyacinthe Rigaud Année 1729 Technique huile sur toile Dimensions (H …   Wikipédia en Français

  • Order of the Dragon — Oswald von Wolkenstein Portrait from the Innsbrucker Handschrift, 1432 wearing the Order of the Dragon chain The Order of the Dragon (Latin Societas Draconistrarum) was a monarchical chivalric order for selected nobility,[1] …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”